Bar 4

1Hic liber mandatorum Dei, et lex, quæ est in æternum: omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam: qui autem dereliquerunt eam, in mortem. 2Convertere Iacob, et apprehende eam, ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius. 3Ne tradas alteri gloriam tuam, et dignitatem tuam genti alienæ. 4Beati sumus Israel: quia quæ Deo placent, manifesta sunt nobis. 5Animæquior esto populus Dei, memorabilis Israel: 6venundati estis gentibus non in perditionem: sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum, traditi estis adversariis. 7Exacerbastis enim eum, qui fecit vos, Deum æternum, immolantes dæmoniis, et non Deo. 8Obliti enim estis Deum, qui nutrivit vos, et contristastis nutricem vestram Ierusalem. 9Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite confines Sion, adduxit enim mihi Deus luctum magnum: 10Vidi enim captivitatem populi mei, filiorum meorum, et filiarum, quam superduxit illis æternus. 11Nutrivi enim illos cum iucunditate: dimisi autem illos cum fletu et luctu. 12Nemo gaudeat super me viduam, et desolatam: a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. 13Iustitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt. 14Veniant confines Sion, et memorentur captivitatem filiorum, et filiarum mearum, quam superduxit illis æternus. 15Adduxit enim super illos gentem de longinquo, gentem improbam, et alterius linguæ: 16qui non sunt reveriti senem, neque puerorum miserti sunt, et abduxerunt dilectos viduæ, et a filiis unicam desolaverunt. 17Ego autem quid possum adiuvare vos? 18Qui enim adduxit super vos mala, ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum. 19Ambulate filii, ambulate: ego enim derelicta sum sola. 20Exui me stola pacis, indui autem me sacco obsecrationis, et clamabo ad Altissimum in diebus meis. 21Animæquiores estote filii, clamate ad Dominum, et eripiet vos de manu principum inimicorum. 22Ego enim speravi in æternum salutem vestram: et venit mihi gaudium a sancto super misericordia, quæ veniet vobis ab æterno salutari nostro. 23Emisi enim vos cum luctu et ploratu: reducet autem vos mihi Dominus cum gaudio et iucunditate in sempiternum. 24Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo, sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo, quæ superveniet vobis cum honore magno, et splendore æterno. 25Filii patienter sustinete iram, quæ supervenit vobis: persecutus est enim te inimicus tuus, sed cito videbis perditionem ipsius: et super cervices ipsius ascendes. 26Delicati mei ambulaverunt vias asperas: ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis. 27Animæquiores estote filii, et proclamate ad Dominum: erit enim memoria vestra ab eo, qui duxit vos. 28Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo: decies tantum iterum convertentes requiretis eum. 29Qui enim induxit vobis mala, ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra. 30Animæquior esto Ierusalem, exhortatur enim te, qui te nominavit. 31Nocentes peribunt, qui te vexaverunt: et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur. 32Civitates, quibus servierunt filii tui, punientur: et quæ accepit filios tuos. 33Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo, sic contristabitur in sua desolatione. 34Et amputabitur exsultatio multitudinis eius, et gaudimonium eius erit in luctum. 35Ignis enim superveniet ei ab æterno in longiturnis diebus, et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis. 36Circumspice Ierusalem ad Orientem, et vide iucunditatem a Deo tibi venientem. 37Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos, veniunt collecti ab Oriente usque ad Occidentem, in verbo sancti gaudentes in honorem Dei.
Copyright information for VulgCC